Littera

COMPLURES EPISCOPI

ad aliquas Conferentias Episcopales
de catholicis qui nomen dant associationibus massonicis

S. Congregationis pro Doctrina Fidei

18 iulii 1974

 

Eminentissme Domine,

Complures Episcopi ab hac Sacra Congregatione quaesiverunt de pondere et interpretatione Canonis 2335 C.I.C. qui sub poena excommunicationis vetat catholicis nomen dare associationibus massonicis alisve eiusdem generis.

Decursu longioris examinis huius quaestionis Sancta Sedes Conferentias Episcopales quarum res particulari modo interest pluries consuluit, ut istarum associationum naturam et navitatem hodiernam necnon Episcoporum mentem melius cognosceret.

Magna tamen divergentia responsionum quae rationem reddit diversarum situationum in unaquaque natione nonsinit S. Sedem mutare legislationem generalem hucusque vigentem quae igitur in vigore manet usquedum nova lex canonica a competenti Pontificia Commissione Codici iuris canonici recognoscendo publici iuris fiat.

In considerandis autem casibus particularibus prae oculis tenendum est legem poenalem strictae subesse interpretationi. Proinde tuto doceri et applicari potest opinio eorum auctorum qui tenent praedictum canonem 2335 respicere eos tantum catholicos qui nomen dant associationibus quae revera contra Ecclesiam machinantur.

Manet tamen in quocumque casu prohibito pro clericis religiosis necnon membris Institutotum saecularium nomen dandi quibuscumque associazionibus massonicis.

Quae dum tecum communico, sensus profundae aestimationis meae Tibi pando atque remaneo Tibi addictissimus in Domino.

+ Franciscus Card. Šeper
praefectus

+ Hieronymus Hamer
secretarius 

 


Zbigniew Suchecki OFMConv, Kościół a masoneria, Kraków: Wydawnictwo "M" 2002, s. 87-88.