Declaratio

SACRA CONGREGATIO

De catholicis qui nomen dant associationibus massonicis

S. Congregationis pro Doctrina Fidei

17 februarii 1981

 

 

S. Congregatio pro Doctrina Fidei, die 19 mensis iulii anni 1974, ad aliquas conferentias episcopales epistulam, ipsis tantum decretam, scriptis circa interpretationem can. 2335 CIC, qui vetat sub poena excommunicationibus ne catholici nomen dent sectaw massonicae aliisque eiusdem generis associationibus.

Quoniam praedicta epistula, publici iuris facta, locum dedit falsis et captiosis interpretationibus, haec Congregatio, sine praeiudicio quoad futuram revisionem eiusdem CIC, confirmat et declarat quae sequuntur:

1) quod attinet ad quaestionem de qua agitur, nullo modo mutata est disciplina canonica, quae proinde totam vim suam retinet;

2) consequenter neque excommunicatio neque ceterae praevisae poenae abrogatae sunt;

3) quae in memorata epistula spectant ad interpretationem canonis, de quo agitur, accipienda sunt, modo tamquam appellatio ad principia generalia de interpretatione legum poenalium pro solutione casuum singularum personarum, qui subici possunt iudicio ordinarii loci. Mens autem S. Congregationis non erat, ut demanderetur conferentiis episcopalibus facultas publice proferendi iudicium indolis generalis circa naturam associationum massonicarum quod secumferat derogationes normis praedictis.

Romae, ex aedibus S. Congregationis pro Doctrina Fidei, die 17 februarii 1981.

+ Franciscus Card. Šeper
praefectus

+ fr. Hieronymus Hamer O[rdo]P[redicatorum]
archiepiscopus tit. Loriensis                            
secretarius                                                      

 


"Acta Apostolicae Sedis" 73:1981, s. 240-241; Zbigniew Suchecki OFMConv, Kościół a masoneria, Kraków: Wydawnictwo "M" 2002, s. 95-96.