Constitutio Apostolica

ECCLESIAM A IESU CHRISTO

de carbonariis

Pii pp. VII Summi Pontifici

1 idibus septembris A.I.D. 1821
[13 septembris 1821]

 

Pius Episcopus, Servus Servorum Dei. Ad perpetuam rei memoriam.

Ecclesiam, a Iesu Christo Servatore nostro supra firmam petram fundatam, et adversus quam ipsemet Christus promisit nunquam portas inferi praevalituras, tot saepe ac tam formidolosi hostes aggressi sunt, ut nisi divina illa, et quae transire non potest promissio intercessisset, metuendum videretur ne ipsa illorum aut vi, aut artibus, aut calliditate circumventa penitus interiret. Quod vero superioribus temporibus evenit, id etiam et praecipue quidem luctuosa hac nostra aetate factum est, quae novissimum illud tempus esse videtur tanto ante ab Apostolis praenunciatum, quo[1] venient illusores secundum desideria sua ambulantes in impietatibus. Nec enim quemquam latet, quanta scelestorum hominum multitudo difficillimis hisce temporibus convenerit in unum adversus Dominum, et adversus Christum eius, qui id praecipue curant, ut deceptis per Philosophiam et inanem fallaciam[2] fidelibus, et ab Ecclesiae doctrina avulsis, ipsam Ecclesiam, irrito licet conatu, labefactent et evertant. Quod ut facilius assequerentur, corum plerique occultos coetus, clandestinasque sectas coegerunt, ex quibus futurum sperabant ut plurimos in suae coniurationis et sceleris societatem liberius pertraherent.

Iampridem Sancta haec Sedes his sectis detectis, magna liberaque voce contra eas clamavit, et consilia quae clam ab iis essent inita contra Religionem, imo et contra civilem Societatem patefecit. Iampridem omnium excitavit diligentiam, ut caverent, ne his sectis id conari liceret, quod nefarie meditabantur. Verum dolendum est his Sedis Apostolicae studiis non eum exitum respondisse, quem ipsa spectabat, et scelestos homines numquam a suscepto consilio destitisse; unde consequuta tandem ea mala sunt, quae Nosmetipsi perspeximus: Imo homines, quorum superbia ascendit semper, novas etiam secretas societates inire ansi sunt.

Commemorari hoc loco debet societas nuper orta, et longe lateque in Italia aliisque in regionibus propagata, quae licet in plures sectas divisa sit, ac pro earum varietate diversa ac distincta inter se nomina aliquando assumat, re tamen, sententiarum, et facinorum communione, et faedere quodam inito, una est, et Carbonariorum plerumque solet appellari. Simulant illi quidem singularem observantiam et mirificum quoddam studium in Catholicam Religionem, et in Iesu Christi Servatoris Nostri personam, et doctrinam, quem etiam societatis suae rectorem et magnum magistrum nefarie aliquando audent appellare. Verum sermones hi, qui super oleum molliti videntur, nihil aliud sunt quam iacula ad tutius vulnerandos minus cautos, a callidis hominibus adhibita, qui veniunt in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces.

Sane severissimum illud iusiurandum, quo veteres Priscillianistas magna ex parte imitantes pollicentur se nullo unquam tempore, nullove casu, vel patefacturos hominibus in societatem non adscriptis quidquam, quod eam societatem respiciat, vel communicaturos cum iis, qui in gradibus inferioribus versantur, aliquid, quod ad gradus pertineat superiores; clandestina illa praetera et illegittima conventicula, quae, more a pluribus Haereticis usurpato, ipsi habent, et cooptatio hominum cuiuscumque Religionis et sectae in suam societatem, etsi caetera deessent, satis persuadent nullam memoratis eorum dictis fidem haberi oportere.

Verum coniecturis et argumentis opus non est, ut ita de eorum dictis iudicetur, quemadmodum superius indicatum est. Libri ab ipsis typis editi, quibus ratio describitur, quae in Conventibus superiorum praesertim graduum adhiberi solet; eorum Catehismi, et statuta, aliaque authentica et ad fidem faciendam gravissima documenta, nec non eorum testimonia, qui cum eam societatem deseruissent, cui antea adhaeserant, eius errores et fraudes legitimis iudicibus patefecerunt, aperte declarant, Carbonarios id praecipue spectare ut magnam licentiam cuique dent, Religionem, quam colat, proprio ingenio, et ex suis opinionibus sibi fingendi, indifferentia in Religionem inducta, qua vix quidquam excogitari potest perniciosius, ut Iesu Christi passionem per nefarias quasdam suas caeremonias profanent, ac polluant, ut Ecclesiae Sacramenta (quibus nova alia a se per summum scelus inventa substituere videntur) et ipsa Religionis Catholicae mysteria contemnant, utque Sedem hanc Apostolicam evertant, in quam, quoniam in ea Apostolicae Cathedrae semper viguit Principatus,[3] singulari quodam odio afficiuntur, et pestifera quaeque, ac pernicosa moliuntur.

Nec minus, ut ex iisdem constat monumentis, scelesta sunt, quae Carbonariorum societas tradit de moribus praecepta, quamvis confidenter iactet, se a suis Sectatoribus exigere, ut charitatem ac omne virtutum genus excolant, et exerceant, ac diligentissime ab omni vitio abstineant. Itaque libidinosis voluptatibus; impudientissime ea favet, docet licere eos interficere, qui datam de secreto, quod superius memoratum est, fidem non servaverint; et licet Apostolorum Princeps Petrus praecipiat, ut Christiani [4] omni humanae creaturae propter Deum subiecti sint, sive Regi quasi praecellenti, sive Ducibus tanquam ac eo missis etc., iubeatque Paulus Apostolus,[5] ut omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit; ea tamen societas docet integrum esse, seditionibus excitatis, reges ceterosque imperantes, quos, per summam iniuriam, tyrannos passim appellare audet, sua potestate expoliare.

Haec, aliaque huius Societatis dogmata, et praecepta sunt, ex quibus ea extiterunt in Italia facinora nuper a Carbonariis commissa, quae adeo gravem honestis piisque hominibus moerorem attulerunt. Nos igitur, qui speculatores domus Israel, quae est sancta Ecclesia, constituti sumus, et qui, pro pastorali Nostro munere, cavere debemus, ne Dominicus Grex nobis divinitus creditus ullum damnum patiatur, existimamus in causa tam gravi non posse ab impuris horum hominum conatibus cohibendis abstinere. Exemplo etiam commovemur felicis recordationis Clementis XII et Benedicti XIV Praedecessorum Nostrorum, quorum alter quarto kalendas maias anni millesimi septengentisimi trigesimi octavi Constitutione In eminenti, alter decimo quinto kalendas aprilis anni millesimi septingentesimi quinquagesimi primi Constitutione Providas damnarunt et prohiberunt societates dei liberi Muratori seu Francs Maçons, aut alio quocumque nomine, pro regionum et idiomatum varietate, appellatas, quarum societatum fortasse propago, vel certe imitatio haec Carbonariorum societas existimanda est. Et quamvis iam duobus Edictis per Nostram Status Secretariatum propositis hanc societatem graviter Nos prohibuerimus, memoratos tamen praedecessores Nostros sequentes, graves poenas in hanc societatem solemniori quidem ratione decernendas putamus, praesertim cum Carbonarii passim contendant se duabus illis Clementis XII, et Benedicti XIV Constitutionibus non comprehendi, nec sententiis, et poenis in illis latis subiici.

Audita igitur selecta Congregatione Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium, et de eius consilio, ac etiam Motu proprio, et ex certa scientia ac matura deliberatione Nostris, deque Apostolicae potestatis plenitudine praedictam societatem Carbonariorum aut alio quocumque nomine appellatam, eius Coetus, Conventus, Collectiones, Aggregationes, Conventicula damnanda, et prohibenda esse statuimus et decrevimus, prout praesenti Nostra perpetuo valitura Constitutione damnamus et prohibemus.

Quocirca omnibus et singulis Christifidelibus suiuscumque status, gradus, conditionis, ordinis, dignitatis, ac praeeminentiae sive clericis tam saecularibus, quam regularibus etiam specifica, et individua mentione, et expressione dignis districte et in virtute sanctae obedientiae praesipimus, ne quis sub quovis praetextu, aut quaesito colore audeat, vel praesumat, praedictam Societatem Carbonariorum, aut alias nuncupatam inire vel propagare, confovere, ac in suis aedibus, seu domibus vel alibi receptare, atque occultare, illi, et ciucumque eius gradui adscribi, aggregari, aut interesse, vel potestaem, seu commoditatem facere, ut alicubi convocetur, eidem aliquid ministrare, seu alias consilium, auxilium, vel favorem palam, aut in occulto directe vel indirecte per se, vel per alios quoquomodo praestare, nec non alios hortari, inducere, provocare, ac suadere, ut huiusmodi Societati, aut cuicumque eiusdem gradui adscribantur, annumerentur, aut intersint, vel ipsam quomodolibet iuvent, ac foveant, sed omnino ab eadem Societate, eiusque Coetibus, Conventibus, Aggregationibus, seu Conventiculis prorsus abstinere se debeat, sub poena excomunicationis per omnes ut supra contrafacientes ipso facto absque ulla declaratione incurrenda, a qua nemo per quemquam nisi per Nos, seu Romanum Pontificem pro tempore existentem, praeterquam in articulo mortis constitutus, absolutionis beneficium valeat obtinere.

Praecipimus praetera omnibus sub eadem excommunicationis poena Nobis et Romanis Pontificibus successoribus Nostris reservata, ut teneantur denunciare Episcopis, vel ceteris ad quos spectat, eos omnes quos noverint huic Societati nomen dedisse, vel aliquo ex iis criminibus, quae commemorata sunt, se inquinasse.

Postremo, ut omne erroris periculum efficacius arceatur, damnamus, et proscribimus omnes Carbonariorum, ut aiunt, catechismos et libros, quibus a Carbonariis describuntur, quae in eorum conventibus geri solent, eorum etiam Statuta, Codices, ac Libros omnes ad eorum defensionem exaratos, sive typis editos, sive manuscriptos, et quibuscumque fidelibus sub eadem poena maioris excommunicationis eodem modo resevatae prohibemus memoratos libros, vel eorum aliquem legere, aut retinere, ac mandamus, ut illos vel locorum Ordinariis, vel aliis, ad quos eosdem reicpiendi ius pertinent, omnino tradant.

Volumus autem quod praesentium litterarum nostrarum transumptis etiam impressis, manu alicuius notarii publici subscriptis, et sigillo personae in dignitate ecclesiastica constitutae munitis, eadem fides prorsus adhibeatur, quae ipsis originalibus Literis adhiberetur, si forent exhibitae, vel ostensae:

Nulli ergo hominum liceat hanc paginam Nostrae declarationis, damnationis, mandati, prohibitionis et interdictionis infringere, aut ei ausu temerario contraire. Siquis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, ac Beatorum Petri, et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum.

Datum Romae apud Sanctam Mariam Maiorem anno Incarnationis Dominicae millesimo octingentesimo vigesimo primo idibus septembris Pontificatus nostri anno vigesimo secundo.

 

[1]. In Epist. B. Iudae Ap. V. 18.   [2]. Coloss. Cap. 2. V. 8.   [3]. S. Aug Epist. 43.   [4]. Ep. 1. Cap. 2. Ver. 13.   [5]. Rom. Cap. 3. V. 14.