Jeśli jesteś właścicielem tej strony, możesz wyłączyć reklamę poniżej zmieniając pakiet na PRO lub VIP w panelu naszego hostingu już od 4zł!

 

Constitutio Apostolica

PROVIDAS

[confirmans perpetuae damnatio, prohibitio et interdictio
nonnullarum societatum a Clemente pp. XII decreta]

Benedicti pp. XIV Summi Pontificis

15 kalendas aprilis A.I.D. 1751
[18 martii 1752]

 

Benedictus Episcopus, Servus Servorum Dei. Ad perpetuam rei memoriam.

Providas Romanorum Pontificum Praedecessorum Nostrorum leges atque sanctiones, non solum eas, quarum vigorem, vel temporem lapsu, vel hominum neglectu labefactari, aut extingui posse veremur, sed eas etiam quae recentem vim, plenumquae obtinent robur, iustis gravibusque id exigentibus causis, novo Auctoritatis Nostrae munimine roborandas confirmandasque censemus.

1. Sane felicis recordationis Praedecessor Noster Clemens PP. XII, per suas Apostolicas Litteras Anno Incarnationis Dominicae Millesimo Septingentesimo Trigesimo Octavo quarto Kalendas Maias, Pontificatus sui Anno Octavo datas, et Universis Christifidelibus inscripta, quarum initium est In eminenti, nonnullas Societates, Coetus, Conventus, Collectiones, Conventicula seu Aggregationes vulgo de Liberi Muratori seu de Francs Maçons, vel aliter nuncupatas, in quibusdam regionibus tunc late diffusas, atque in dies invalescentes, perpetuo damnavit atque prohibuit, praecipiens omnibus, et singulis Christifidelibus sub poena Excomunicationis ipso facto absque ulla declaratione incurrenda, a qua nemo per alium quam per Romanum Pontificem pro tempore existentem, excepto mortis articulo, absolvi posset, ne quis auderet vel praesumeret huiusmodi societates inire, vel propagare, aut confovere, receptare, occultare, iisque adscribi, aggregari, aut interesse, aut alias prout in eisdem Literis latius et uberius continetur, quarum tenor talis est videlicet.

2. Clemens, Episcopus, Servus Servorum Dei. Universis Christifidelibus salutem et apostolicam benedictionem.

In eminenti Apostolatus specula, meritis licet imparibus, divina disponente clementia, constituti iuxta creditum nobis pastoralis providentiae debitum iugi, quantum ex alto conceditur, solicitudinis studio iis intendimus, per quae erroribus, vitiisque aditu intercluso, Orthodoxae Religionis potissimum servetur integritas, atque ab universo Catholico Orbe difficillimis hisce temporibus perturbationum pericula propellantur.

Sane vel ipso rumore publico nunciante, Nobis innotuit longe, lateque progredi, atque in dies invalescere nonnullas Societates, Coetus, Conventus, Collectiones, Aggregationes, seu Conventicula, vulgo de Liberi Muratori seu des Francs Maçons, aut alia quavis nomenclatura pro idiomatum varietate nuncupata, in quibus cuiuscumque Religionis, et Sectae homines affectata quadam contenti honestatis naturalis specie, arcto aeque, ac impervio foedere secundum leges, et statuta sibi condita invicem consociantur; quaeque simul clam operantur, tum districto iureiurando ad Sacra Biblia interposito, tum gravium poenarum exaggeratione inviolabili silentio obtegere adstringuntur. Verum cum ea sit sceleris natura, ut se ipsum prodat, et clamorem edat sui indicem, hinc Societates, seu Conventicula praedicta vehementem adeo Fidelium mentibus suspicionem ingesserunt, ut iisdem aggregationibus nomen dare apud prudentes, et probos idem omnino sit, ac pravitatis, et perversionis notam incurrere; nisi enim male agerent, tanto nequaquam odio lucem haberent. Qui quidem rumor eo usque percrebuit, ut in plurimis Regionibus memoratae Societates per saeculi Potestates tanquam Regnorum securitati adversantes proscriptae, ac provide eliminatae iampridem extiterint.

Nos itaque animo evolventes gravissima damna, quae ut plurimum ex huiusmodi Societatibus, seu Conventiculis nedum temporalis Reipublicae tranquillitati, verum etiam spirituali animarum saluti inferuntur, atque idcirco tum Civilibus, tum Canonicis minime cohaerere Sanctionibus, cum divino eloquio doceamur, die noctuque more servi fidelis, et prudentis Dominicae Familiae praepositi vigilandum esse, ne huiusmodi hominum genus veluti fures Domum perfodiant, atque instar Vulpium vineam demoliri nitantur, ne videlicet simplicium corda pervertant, atque innoxios sagittent in occultis, ad latissimam, quae iniquitatibus impune patrandis inde aperiri posset, viam obstruendam, aliisque de iustis, ac rationabilibus causis nobis notis, easdem Societates, Coetus, Conventus, Collectiones, Aggregationes seu Conventicula de Liberi Muratori, seu Francs Massons, aut alio quocumque nomine appellata, de nonnullorum Venerabilium Fratrum Nostrorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium Consilio, ac etiam motu proprio, et ex certa scientia, ac matura deliberatione nostris, deque Apostolicae potestatis plenitudine damnanda, et prohibenda esse statuimus, et decrevimus, prout praesenti nostra perpetuo valitura Constitutione damnamus, et prohibemus.

Quocirca omnibus, et singulis Christifidelibus cuiuscumque status, gradus, conditionis, ordinis, dignitatis, et praeeminentiae, sive laicis, vel Clericis tam Saecularibus quam Regularibus, etiam specifica, et individua mentione, et expressione dignis districte, et in virtute sanctae obedientiae praecipimus, ne quis sub quovis praetextu, aut quaesito colore audeat, vel praesumat praedictas Societates, de Liberi Muratori, seu Francs Massons, aut alias nuncupatas inire, vel propagare, confovere, ac in suis aedibus, seu Domibus, vel alibi receptare, atque occultare, iis adscribi, aggregari, aut interesse, vel potestatem, seu commoditatem facere, ut alicubi convocentur, iisdem aliquid ministrare, sive alias consilium, auxilium, vel favorem palam, aut in occulto, directe, vel indirecte per se, vel alios quoquo modo praestare, nec non alios hortari, inducere, provocare, aut suadere, ut huiusmodi Societatibus adscribantur, annumerentur, seu intersint, vel ipsas quomodolibet iuvent, ac foveant, sed omnino ab iisdem Societatibus, Coetibus, Conventibus, Collectionibus, Aggregationibus, seu Conventiculis prorsus abstinere se debeant, sub poena excommunicationis per omnes, ut supra contrafacientes ipso facto absque ulla declaratione incurrenda, a qua nemo per quemquam nisi per nos, seu Romanum Pontificem pro tempore existentem, praeterquam in articulo mortis constitutus, absolutionis beneficium valeat obtinere.

Volumus insuper, et mandamus, ut tam Episcopi, et Praelati Superiores, aliique locorum Ordinarii, quam haereticae pravitatis ubique locorum deputati Inquisitores adversus transgressores cuiuscumque sint status, gradus, conditionis, ordinis, dignitatis, vel praeeminentiae, procedant, et inquirant, eosque tanquam de haeresi vehementer suspectos condignis poenis puniant, atque coerceant; iis enim, et eorum cuilibet contra eosdem transgressores procedendi, et inquirendi, ac condignis poenis coercendi, et puniendi, invocato etiam ad hoc, si opus fuerit, brachii saeculaaris auxilio liberam facultatem tribuimus et impartimur.

Volumus autem ut earumdem praesentium transumptis, etiam impressis manu alicuius Notarii publici subscriptis et sigillo Personae in Dignitate Ecclesiastica constitutae munitis, eadem fides prorsus adhibeatur, quae ipsis originalibus Litteris adhiberetur si forent exhibitae vel ostensae.

Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae declarationis, damnationis, mandati, prohibitionis et interdictionis infringere, vel ei ausu temerario contraire; si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei ac Beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum.

3. Cum autem, sicut accepimus, aliqui fuerint qui asserere, ac vulgo iactare non dubitaverint dictam, Excomunicationis poenam a Praedecessore Nostro, ut praefertur, impositam non amplius afficere, propterea quod ipsa praeinserta Constitutio a Nobis confirmata non fuerit, quasi vero pro Apostolicarum Constitutionem a Praedecessore editarum subsistentia Pontificis Successoris expressa confirmatio requiratur.

4. Cumque etiam a nonnullis piis, ac Deum timentibus viris Nobis insinuatum fuerit ad omnia calumniantium subterfugia tollenda, declarandamque Animi Nostri cum eiusdem Praedecessoris mente ac voluntate uniformitatem magnopere expediens fore ut eiusdem Praedecessoris Constitutioni novum confirmationis Nostrae suffragium adiungeremus.

5. Nos, licet hucusque, dum pluribus Christifidelibus de violatis eiusdem Constitutionis legibus vere poenitentibus atque dolentibus, seque a damnatis huiusmodi societatibus seu conventiculis omnino recessuros et munquam in posterum, ad illas et illa redituros ex animo profitentibus absolutionem ab incursa Excomunicatione tum antea saepe tum maxime elapso Jubilaei Anno benigne concessimus, seu dum facultatem Poenitentiariis a Nobis deputatis communicavimus, ut huiusmodi poenitentibus, qui ad ipsos confugerent, eamdem absolutionem Nostro nomine, et auctoritate impertiri valerent, dum etiam solicito vigilantiae studio, instare non praetermisimus ut a competentibus Judicibus et Tribunalibus adversus eiusdem Constitutionis violatores pro delicti mensura procederetur, quod et ab eis reipsa saepe praestitum fuit, non quidem probabilia dumtaxat, sed plane evidentia et indubitata argumenta dederimus, ex quibus Animi Nostri sensus, ac firma et deliberata voluntas quoad censurae per dictum Clementem Praedecessorem, ut praefertur, impositae vigorem et subsistentiam satis aperte inferri debuerant; siquae autem contraria de Nobis opinio circumferreretur Nos eam securi contemnere possemus, causamque Nostram iusto Dei Omnipotentis iudicio relinquere, ea verba usurpantes, quae olim inter sacras Actiones recitata fuisse constat: Praesta quaesumus Domine, ut mentium reprobarum non curemus obloquium, sed, eadem pravitate calcata, exoramus ut nec terreri nos lacerationibus implicari, sed potius amare, quod praecipis: Ut habet antiquum Missale, quod Sncto Gelasio Praedecessori Nostro tribuitur, et a Venerabili Servo Dei Josepho Maria Cardinali Thomasio editum fuit in Missa, quae inscribitur contra obloquentes.

6. Ne tamen aliquid per Nos improvide praetermissum dici valeret, quo facile possemus mendacibus calumniis fomentum adimere, atque os obstruere, audito prius, nonnullorum Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium consilio, eamdem Praedecessoris Nostri Constitutionem praesentibus ut supra de verbo ad verbum insertam in forma specifica, quae omnium amplissima et efficacissima habentur, confirmare decrevimus, prout eam ex certa scientia, et Apostolicae Auctoritatis Nostrae plenitudine earumdem praesentium Litterarum tenore in omnibus et per omnia perinde ac si Nostris Motu proprio, Austoritate ac Nomine primum editae fuissent , confirmamus, roboramus, et innovamus, ac perpetuam vim et efficaciam habere volumus et decernimus.

7. Porro inter gravissimas praefate prohibitionis et damnationis causas in praeinserta Constitutione enunciatas una est, quod in huiusmodi Societatibus et Conventiculis cuiuscumque Religionis, ac Sectae homines invicem consociant qua ex re satis patet, quam magna pernicies Catholicae Religionis puritati inferri valeat. Altera est arctum et impervium secreti foedus, quo occultantur ea, quae in huiusmodi Conventiculis fiunt, quibus proinde ea sententia merito aptari potest, quam Caecilius Natalis apud Minucium Felicem in causa nimirum diversa protulit. Honesta semper publico gaudent, scelera secreta sunt. Tertia est iusiurandum, quo se huiusmodi secreto inviolabiliter servando adstringunt, quasi liceat alicui cuiuslibet promissionis aut iuramenti obtentu se tueri, quominus a legitima potestate interrogatus omnia fateri teneatur quaecumque exquiruntur ad dignoscendum an aliquid in huiusmodi Conventibus fiat quod sit contra Religionis aut Reipublicae statum et leges. Quarta est, quod huiusmodi Societates non minus civilibus, quam canonicis sanctionibus adversari dignoscuntur, quum scillicet iure civili omnia Collegia et Sodalitia praeter publicam auctoritatem consociata prohibeantur, ut videre est in Pandectarum libro XLVII, Tit. 22, de Collegiis, ac Corporibus illicitis et in celebri Epistola C. Plinii Caecilii Secundi, quae est XCVII Lib. X, in qua ait, edicto suo secundum Imperatoris mandata vetitum fuisse, ne Hetaetariae essent, idest ne Societates et Conventus sine Principis auctoritate iniri et haberi possent. Quinta est quod iam in pluribus Regionibus memoratae Societates, et Aggregationes Saecularium Principum legibus proscriptae, atquae eliminatae fuerunt. Ultima demum, quod apud prudentes et probos viros caedem Societates et Aggregationes male audirent, eorumque iudicio quicumque eisdem nomina darent, pravitatis et perversionis notam incurrerent.

8. Denique idem Praedecessor in praeinserta Constitutione Episcopos, et Superiores Praelatos, aliosque Locorum Ordinarios excitat, ut pro illius exequutione, si opus fuerit, brachii saecularis auxilium invocare non praetermittant.

9. Quae omnia et singula non solum a Nobis approbantur, et confirmantur, eisdemque Ecclesiasticis Superioribus respective commendantur, et iniunguntur, verum etiam Nos ipsi pro Apostolicae sollicitudinis Officio praesentibus Nostris Literis Catholicorum Principum omniumque Saecularium Potestatum opem et auxilium quoad praemissorum effectum invocamus, et enixo studio requirimus, quum ipsi supremi Principes et Potestates electi sint a Deo Defensores fidei, Ecclesiaeque Protectores, ideoque eorum munus sit idoneis quibusque rationibus effivere, ut Apostolicis Constitutionibus debitum obsequium, et omnimoda observantia praestetur, quod iis in memoriam revocarunt Tridentinae Synodi Patres, Sess. 25, Cap. 20, multoque antea egregie declaverat Imperator Carolus Magnus suorum Capitularium Tit. I, Cap. 2, ubi, post demandatam omnibus sibi subditis, Ecclesiasticarum sanctionum observantiam, haec addidit: Nam nullo pacto agnoscere possumus qualiter Nobis fideles existere possunt, qui Deo infideles et suis Sacerdotibus inobbedientes apperuerint. Quapropter cunctis ditionum suarum Praesidibus et Ministris iniungens, ut omnes, et singulos ad debitam obedientiam Ecclesiae legibus exhibendam omnino compellerent, gravissimas quoque poenas adversus eos indixit, qui hoc praestare negligerent, subdens inter alia. Qui autem in his (quod absit) aut negligentes, eisque inobedientes fuerint inventii, sciant se nec in Nostro Imperio honores retinere, licet etiam filii Nostri fuerint, nec in Palatio locum, neque Nobiscum, aut cum Nostris Societatem aut Communitatem ullam habere, sed magis sub districtione et ariditate poenas luent.

10. Volumus autem, ut earundem praesentium Transumptis etiam impressis, manu alicuius Notarii publici subscriptis, et sigillo Personae in dignitate Ecclesiastica constitutae munitis, eadem fides prorsus adhibeatur, quae ipsis originalibus litteris adhiberetur, si forent exhibitae vel ostensae.

11. Nulli ergo hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis, innovationis, approbationis, commissionis, invocationis, requisitionis, decreti et voluntatis, infringere, vel ei ausu temerario contraire. Siquis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, ac Beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum.

Datum Romae apud Sanctam Mariam Maiorem, Anno Incarnationis Dominicae millesimo septingentesimo quinquagesimo primo, decimo quinto kalendas Aprilis, Pontificatus nostri anno undecimo.

 


Kard. Prospero de Lambertini, Benedicti Papae Bullarium, t. III, Romae 1753, s. 283-286.