Declaratio

QUAESITUM EST

de associationibus massonicis

S. Congregationis pro Doctrina Fidei

26 novembris 1983

 

 

Quaesitum est an mutata sit Ecclesiae sententia circa associationes massonicas propterea quod in novo Codice iuris canonici de ipsis non fit mentio expressa sicut in vetere codice.

Sacra haec Congregatio respondere valet talem circumstantiam tribuendam esse criterio in redactione adhibito, quod servatum est etiam quoad alias associationes pariter silentio praetermissas eo quod in categoriis latius patentibus includebantur.

Perstat igitur immutata sententia negativa Ecclesiae circa associationes massonicas, quia earum principia semper inconciliabilia habita sunt cum Ecclesiae doctrina ideoque eisdem adscriptio ab Ecclesia prohibita remanet. Christifideles qui associationibus massonicis nomen dant in peccato gravi versantur et ad sacram communionem accedere non possunt.

Auctoritatibus ecclesiasticis localibus facultas non est proferendi iudicium circa naturam associationum massonicarum quod secumferat supradictae sententiae derogationem, ad mentem declarationis sacrae huius congregationis, die 17 februarii 1981 factae.

Hanc declarationem in conventu ordinario huius s. congregationis deliberatam, summus pontifex Ioannes Paulus pp. II, in audientia infrascripto cardinali praefecto concessa, adprobavit et publici iuris fieri iussit.

Romae, ex aedibus S. Congregationis pro Doctrina Fidei, die 26 novembris 1983.

+ Ioseph Card[inal]. Ratzinger
praefectus

+ Fr. Hieronymus Hamer O[rdo].P[redicatoribus]., Archiep[iscopus]. tit[ularis]. Loriensis,
a Secretis

 


Acta Apostolicae Sedis 76:1984, p. 300.