Constitutio Apostolica QUO GRAVIORA MALA sectae occultae et clandestinae damnantur Leonis pp. XII Summi Pontificis 3 idus martii A.I.D. 1825
|
Leon Episcopus, Servus Servorum Dei. Ad Perpetuam rei memoriam. Quo graviora mala Christi Dei et Servatoris Nostri Gregi imminent, eo maiorem sollicitudinem in iis arcendis adhibere debent Romani Pontifices, quibus in Beato Petro Apostolorum Principe illius pascendi et regendi potestas, et cura commissa est. Pertinet enim ad eos, quippe qui in suprema Ecclesiae specula positi sint, longius prospicere insidias, quas Christiani Nominis hostes moliuntur ad Christi Ecclesiam (quod tamen numquam assequentur) exterminandam, easque tum Fidelibus indicare et aperire, ut ab iis caveant, tum auctoritate sua avertere, et amoliri. Gravissimum hoc munus sibi impositum intelligentes Romani Pontifices Praedecessores Nostri vigilias Boni Pastoris perpetuo vigilarunt, et adhortationibuc, doctrinis, decretis, ipsaque anima data pro ovibus suis, sectas extremum Ecclesiae exitum miniantes prohibendas et penitus delendas curarunt. Nec ex Annalium Ecclesiasticorum vetustate tantum erui potest Pontificiae huius sollicitudinis memoria. Quae Nostra et Patrum Nostrorum aetate gesta sunt a Romanis Pontificibus ut clandestinis hominum adversus Christum mallignantium sectis sese obiicerent, id pespicue evincunt. Ubi enim Clemens XII Praedecessor Noster vidit in dies invalescere, novamque firmitatem acquirere sectam de Liberi Muratori sive des Francs Maçons, sive aliter appellatam, quam non modo suspeetam, verum etiam omnino Cathollicae Ecclesiae inimicam multis argumentis certo noverat, eam damnavit luculenta Constitutione, cui initium In eminenti, edita Quarto Kalendas Maias Anno 1738, cuius tenor is est, qui subiicitur. Clemens, Episcopus, Servus Servorum Dei. Universis Christifidelibus salutem et apostolicam benedictionem.
In eminenti Apostolatus specula, meritis licet imparibus, divina disponente clementia, constituti iuxta
creditum nobis pastoralis providentiae debitum iugi, quantum ex alto conceditur, solicitudinis studio iis intendimus, per
quae erroribus, vitiisque aditu intercluso, Orthodoxae Religionis potissimum servetur integritas, atque ab universo
Catholico Orbe difficillimis hisce temporibus perturbationum pericula propellantur.
Sane vel ipso rumore publico nunciante, Nobis innotuit longe, lateque progredi, atque in dies
invalescere nonnullas Societates, Coetus, Conventus, Collectiones, Aggregationes, seu Conventicula, vulgo de Liberi
Muratori seu des Francs Maçons, aut alia quavis nomenclatura pro idiomatum varietate nuncupata, in
quibus cuiuscumque Religionis, et Sectae homines affectata quadam contenti honestatis naturalis specie, arcto aeque, ac
impervio foedere secundum leges, et statuta sibi condita invicem consociantur; quaeque simul clam operantur, tum districto
iureiurando ad Sacra Biblia interposito, tum gravium poenarum exaggeratione inviolabili silentio obtegere adstringuntur.
Verum cum ea sit sceleris natura, ut se ipsum prodat, et clamorem edat sui indicem, hinc Societates, seu Conventicula
praedicta vehementem adeo Fidelium mentibus suspicionem ingesserunt, ut iisdem aggregationibus nomen dare apud prudentes,
et probos idem omnino sit, ac pravitatis, et perversionis notam incurrere; nisi enim male agerent, tanto nequaquam odio
lucem haberent. Qui quidem rumor eo usque percrebuit, ut in plurimis Regionibus memoratae Societates per saeculi Potestates
tanquam Regnorum securitati adversantes proscriptae, ac provide eliminatae iampridem extiterint.
Nos itaque animo evolventes gravissima damna, quae ut plurimum ex huiusmodi Societatibus, seu
Conventiculis nedum temporalis Reipublicae tranquillitati, verum etiam spirituali animarum saluti inferuntur, atque idcirco
tum Civilibus, tum Canonicis minime cohaerere Sanctionibus, cum divino eloquio doceamur, die noctuque more servi fidelis,
et prudentis Dominicae Familiae praepositi vigilandum esse, ne huiusmodi hominum genus veluti fures Domum perfodiant, atque
instar Vulpium vineam demoliri nitantur, ne videlicet simplicium corda pervertant, atque innoxios sagittent in occultis, ad
latissimam, quae iniquitatibus impune patrandis inde aperiri posset, viam obstruendam, aliisque de iustis, ac
rationabilibus causis nobis notis, easdem Societates, Coetus, Conventus, Collectiones, Aggregationes seu Conventicula de
Liberi Muratori, seu Francs Massons, aut alio quocumque nomine appellata, de nonnullorum Venerabilium Fratrum Nostrorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium Consilio, ac etiam motu proprio, et ex certa scientia, ac matura deliberatione nostris, deque Apostolicae potestatis plenitudine damnanda, et prohibenda esse statuimus, et decrevimus, prout praesenti nostra perpetuo valitura Constitutione damnamus, et prohibemus.
Quocirca omnibus, et singulis Christifidelibus cuiuscumque status, gradus, conditionis, ordinis,
dignitatis, et praeeminentiae, sive laicis, vel Clericis tam Saecularibus quam Regularibus, etiam specifica, et individua
mentione, et expressione dignis districte, et in virtute sanctae obedientiae praecipimus, ne quis sub quovis praetextu, aut
quaesito colore audeat, vel praesumat praedictas Societates, de Liberi Muratori, seu Francs Massons, aut alias nuncupatas inire, vel propagare, confovere, ac in suis aedibus, seu Domibus, vel alibi receptare, atque occultare, iis adscribi, aggregari, aut interesse, vel potestatem, seu commoditatem facere, ut alicubi convocentur, iisdem aliquid
ministrare, sive alias consilium, auxilium, vel favorem palam, aut in occulto, directe, vel indirecte per se, vel alios
quoquo modo praestare, nec non alios hortari, inducere, provocare, aut suadere, ut huiusmodi Societatibus adscribantur,
annumerentur, seu intersint, vel ipsas quomodolibet iuvent, ac foveant, sed omnino ab iisdem Societatibus, Coetibus,
Conventibus, Collectionibus, Aggregationibus, seu Conventiculis prorsus abstinere se debeant, sub poena excommunicationis
per omnes, ut supra contrafacientes ipso facto absque ulla declaratione incurrenda, a qua nemo per quemquam nisi per nos,
seu Romanum Pontificem pro tempore existentem, praeterquam in articulo mortis constitutus, absolutionis beneficium valeat
obtinere.
Volumus insuper, et mandamus, ut tam Episcopi, et Praelati Superiores, aliique locorum Ordinarii,
quam haereticae pravitatis ubique locorum deputati Inquisitores adversus transgressores cuiuscumque sint status, gradus,
conditionis, ordinis, dignitatis, vel praeeminentiae, procedant, et inquirant, eosque tanquam de haeresi vehementer
suspectos condignis poenis puniant, atque coerceant; iis enim, et eorum cuilibet contra eosdem transgressores procedendi,
et inquirendi, ac condignis poenis coercendi, et puniendi, invocato etiam ad hoc, si opus fuerit, brachii saeculaaris
auxilio liberam facultatem tribuimus et impartimur.
Volumus autem ut earumdem praesentium transumptis, etiam impressis manu alicuius Notarii publici
subscriptis et sigillo Personae in Dignitate Ecclesiastica constitutae munitis, eadem fides prorsus adhibeatur, quae ipsis
originalibus Litteris adhiberetur si forent exhibitae vel ostensae.
Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae declarationis, damnationis, mandati,
prohibitionis et interdictionis infringere, vel ei ausu temerario contraire; si quis autem hoc attentare praesumpserit,
indignationem Omnipotentis Dei ac Beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum. Haec tamen recolendae Memoriae Benedicto XIV itidem Praedecessori Nostro satis non fuerunt. Percrebuerat enim sermonibus permultorum, latam in Clementis dudum mortui literis Excommunicationis poenam iam evanuisse, quod Benedictus eas Literas diserte non confirmasset. Erat profecto absurdum contendere superiorum Pontificum leges obsolescere, nisi a Successoribus expresse approbentur, et praetera manifeste patebat a Benedicto saepius Clementis Constitutionem ratam habitam fuisse. Attamen hanc etiam cavaillationem de Sectariorum manibus extorquendam iudicavit Benedictus edita nova Constitutione cuius initium Providas XV Kalendas Aprilles Anno Millesimo Septingentesimo Quinquagesimo primo, qua Clementis Constitutionem totidem verbis relatam in forma, ut aiunt, specifica, quae omnium amplissima, et efficacissima habetur, confirmavit. Talis vero est Benedicti Constitutio. Benedictus Episcopus, Servus Servorum Dei. Ad perpetuam rei memoriam. Providas Romanorum Pontificum Praedecessorum Nostrorum leges atque sanctiones, non solum eas, quarum vigorem, vel temporem lapsu, vel hominum neglectu labefactari, aut extingui posse veremur, sed eas etiam quae recentem vim, plenumquae obtinent robur, iustis gravibusque id exigentibus causis, novo Auctoritatis Nostrae munimine roborandas confirmandasque censemus.
Sane felicis recordationis Praedecessor Noster Clemens PP. XII, per suas Apostolicas Litteras Anno Incarnationis Dominicae Millesimo Septingentesimo Trigesimo Octavo quarto Kalendas Maias, Pontificatus sui Anno Octavo datas, et Universis Christifidelibus inscripta, quarum initium est In eminenti, nonnullas Societates, Coetus, Conventus, Collectiones, Conventicula seu Aggregationes vulgo de Liberi Muratori seu de Francs Maçons, vel aliter nuncupatas, in quibusdam regionibus tunc late diffusas, atque in dies invalescentes, perpetuo damnavit atque prohibuit, praecipiens omnibus, et singulis Christifidelibus sub poena Excomunicationis ipso facto absque ulla declaratione incurrenda, a qua nemo per alium quam per Romanum Pontificem pro tempore existentem, excepto mortis articulo, absolvi posset, ne quis auderet vel praesumeret huiusmodi societates inire, vel propagare, aut confovere, receptare, occultare, iisque adscribi, aggregari, aut interesse, aut alias prout in eisdem Literis latius et uberius continetur, quarum tenor talis est videlicet.
Cum autem, sicut accepimus, aliqui fuerint qui asserere, ac vulgo iactare non dubitaverint dictam, Excomunicationis poenam a Praedecessore Nostro, ut praefertur, impositam non amplius afficere, propterea quod ipsa praeinserta Constitutio a Nobis confirmata non fuerit, quasi vero pro Apostolicarum Constitutionem a Praedecessore editarum subsistentia Pontificis Successoris expressa confirmatio requiratur.
Cumque etiam a nonnullis piis, ac Deum timentibus viris Nobis insinuatum fuerit ad omnia calumniantium subterfugia tollenda, declarandamque Animi Nostri cum eiusdem Praedecessoris mente ac voluntate uniformitatem magnopere expediens fore ut eiusdem Praedecessoris Constitutioni novum confirmationis Nostrae suffragium adiungeremus.
Nos, licet hucusque, dum pluribus Christifidelibus de violatis eiusdem Constitutionis legibus vere poenitentibus atque dolentibus, seque a damnatis huiusmodi societatibus seu conventiculis omnino recessuros et munquam in posterum, ad illas et illa redituros ex animo profitentibus absolutionem ab incursa Excomunicatione tum antea saepe tum maxime elapso Jubilaei Anno benigne concessimus, seu dum facultatem Poenitentiariis a Nobis deputatis communicavimus, ut huiusmodi poenitentibus, qui ad ipsos confugerent, eamdem absolutionem Nostro nomine, et auctoritate impertiri valerent, dum etiam solicito vigilantiae studio, instare non praetermisimus ut a competentibus Judicibus et Tribunalibus adversus eiusdem Constitutionis violatores pro delicti mensura procederetur, quod et ab eis reipsa saepe praestitum fuit, non quidem probabilia dumtaxat, sed plane evidentia et indubitata argumenta dederimus, ex quibus Animi Nostri sensus, ac firma et deliberata voluntas quoad censurae per dictum Clementem Praedecessorem, ut praefertur, impositae vigorem et subsistentiam satis aperte inferri debuerant; siquae autem contraria de Nobis opinio circumferreretur Nos eam securi contemnere possemus, causamque Nostram iusto Dei Omnipotentis iudicio relinquere, ea verba usurpantes, quae olim inter sacras Actiones recitata fuisse constat: Praesta quaesumus Domine, ut mentium reprobarum non curemus obloquium, sed, eadem pravitate calcata, exoramus ut nec terreri nos lacerationibus implicari, sed potius amare, quod praecipis: Ut habet antiquum Missale, quod Sncto Gelasio Praedecessori Nostro tribuitur, et a Venerabili Servo Dei Josepho Maria Cardinali Thomasio editum fuit in Missa, quae inscribitur contra obloquentes.
Ne tamen aliquid per Nos improvide praetermissum dici valeret, quo facile possemus mendacibus calumniis fomentum adimere, atque os obstruere, audito prius, nonnullorum Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium consilio, eamdem Praedecessoris Nostri Constitutionem praesentibus ut supra de verbo ad verbum insertam in forma specifica, quae omnium amplissima et efficacissima habentur, confirmare decrevimus, prout eam ex certa scientia, et Apostolicae Auctoritatis Nostrae plenitudine earumdem praesentium Litterarum tenore in omnibus et per omnia perinde ac si Nostris Motu proprio, Austoritate ac Nomine primum editae fuissent , confirmamus, roboramus, et innovamus, ac perpetuam vim et efficaciam habere volumus et decernimus.
Porro inter gravissimas praefate prohibitionis et damnationis causas in praeinserta Constitutione enunciatas una est, quod in huiusmodi Societatibus et Conventiculis cuiuscumque Religionis, ac Sectae homines invicem consociant qua ex re satis patet, quam magna pernicies Catholicae Religionis puritati inferri valeat. Altera est arctum et impervium secreti foedus, quo occultantur ea, quae in huiusmodi Conventiculis fiunt, quibus proinde ea sententia merito aptari potest, quam Caecilius Natalis apud Minucium Felicem in causa nimirum diversa protulit. Honesta semper publico gaudent, scelera secreta sunt. Tertia est iusiurandum, quo se huiusmodi secreto inviolabiliter servando adstringunt, quasi liceat alicui cuiuslibet promissionis aut iuramenti obtentu se tueri, quominus a legitima potestate interrogatus omnia fateri teneatur quaecumque exquiruntur ad dignoscendum an aliquid in huiusmodi Conventibus fiat quod sit contra Religionis aut Reipublicae statum et leges. Quarta est, quod huiusmodi Societates non minus civilibus, quam canonicis sanctionibus adversari dignoscuntur, quum scillicet iure civili omnia Collegia et Sodalitia praeter publicam auctoritatem consociata prohibeantur, ut videre est in Pandectarum libro XLVII, Tit. 22, de Collegiis, ac Corporibus illicitis et in celebri Epistola C. Plinii Caecilii Secundi, quae est XCVII Lib. X, in qua ait, edicto suo secundum Imperatoris mandata vetitum fuisse, ne Hetaetariae essent, idest ne Societates et Conventus sine Principis auctoritate iniri et haberi possent. Quinta est quod iam in pluribus Regionibus memoratae Societates, et Aggregationes Saecularium Principum legibus proscriptae, atquae eliminatae fuerunt. Ultima demum, quod apud prudentes et probos viros caedem Societates et Aggregationes male audirent, eorumque iudicio quicumque eisdem nomina darent, pravitatis et perversionis notam incurrerent.
Denique idem Praedecessor in praeinserta Constitutione Episcopos, et Superiores Praelatos, aliosque Locorum Ordinarios excitat, ut pro illius exequutione, si opus fuerit, brachii saecularis auxilium invocare non praetermittant.
Quae omnia et singula non solum a Nobis approbantur, et confirmantur, eisdemque Ecclesiasticis Superioribus respective commendantur, et iniunguntur, verum etiam Nos ipsi pro Apostolicae sollicitudinis Officio praesentibus Nostris Literis Catholicorum Principum omniumque Saecularium Potestatum opem et auxilium quoad praemissorum effectum invocamus, et enixo studio requirimus, quum ipsi supremi Principes et Potestates electi sint a Deo Defensores fidei, Ecclesiaeque Protectores, ideoque eorum munus sit idoneis quibusque rationibus effivere, ut Apostolicis Constitutionibus debitum obsequium, et omnimoda observantia praestetur, quod iis in memoriam revocarunt Tridentinae Synodi Patres, Sess. 25, Cap. 20, multoque antea egregie declaverat Imperator Carolus Magnus suorum Capitularium Tit. I, Cap. 2, ubi, post demandatam omnibus sibi subditis, Ecclesiasticarum sanctionum observantiam, haec addidit: Nam nullo pacto agnoscere possumus qualiter Nobis fideles existere possunt, qui Deo infideles et suis Sacerdotibus inobbedientes apperuerint. Quapropter cunctis ditionum suarum Praesidibus et Ministris iniungens, ut omnes, et singulos ad debitam obedientiam Ecclesiae legibus exhibendam omnino compellerent, gravissimas quoque poenas adversus eos indixit, qui hoc praestare negligerent, subdens inter alia. Qui autem in his (quod absit) aut negligentes, eisque inobedientes fuerint inventii, sciant se nec in Nostro Imperio honores retinere, licet etiam filii Nostri fuerint, nec in Palatio locum, neque Nobiscum, aut cum Nostris Societatem aut Communitatem ullam habere, sed magis sub districtione et ariditate poenas luent.
Volumus autem, ut earundem praesentium Transumptis etiam impressis, manu alicuius Notarii publici subscriptis, et sigillo Personae in dignitate Ecclesiastica constitutae munitis, eadem fides prorsus adhibeatur, quae ipsis originalibus litteris adhiberetur, si forent exhibitae vel ostensae.
Nulli ergo hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis, innovationis, approbationis, commissionis, invocationis, requisitionis, decreti et voluntatis, infringere, vel ei ausu temerario contraire. Siquis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, ac Beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum.
Datum Romae apud Sanctam Mariam Maiorem, Anno Incarnationis Dominicae millesimo septingentesimo quinquagesimo primo, decimo quinto kalendas Aprilis, Pontificatus nostri anno undecimo. Utinam qui rerum tunc potiebantur, tanti haec decreta fecissent, quanti tum Ecclesiae tum Reipublicae salus postulabat. Utinam sibi persuasissent in Romanis Pontificibus Beati Petri Successoribus non modo Ecclesiae universae Pastores, et Magistros, sed etiam strenuos eorum dignitatis defensores, et diligentissimos periculorum quae imminent indices suspicere se debere. Utinam potestate illa sua usi essent ad sectas convellendas, quarum pestifera consilia iis a Sede Apostolica fuerant patefacta. Iam ab eo tempore rem plane confecissent. At cum, sive sectariorum fraude res suas callide occultantium, sive imprudentibus nonnullorum suasionibus, causam hanc negligendam, vel saltem levissime tractandam iudicaverint, ex veteribus illis Massonicis sectis, quae nunquam friguerunt, aliae complures exortae sunt multo illis deteriores et audatciores. Has omnes veluti sinu suo complecti visa est Carbonariorum secta, quae ceterarum princeps in Italia aliisque nunnullis in regionibus habebatur, et in varios veluti ramos divisa nomine tenus diversos, acerrime Catholicam Religionem, et Supremam quamque civilem legitimam potestatem impugnandam suscepit. Qua calamitate ut Italiam, aliasque regiones, imo et ipsam Pontificiam ditionem (in quam, impedito tantisper Pontificio Regimine, illa irrepserat una cum exteris hominibus eius invasoribus) liberaret felicis recordationis Pius Septimus, cui Nos suffecti sumus, Carbonariorum sectam quocumque tandem nomine pro locorum, idiomatum, et hominum diversitate appellaretur, gravissimis poenis damnavit edita Idibus Septembribus anno millesimo octingentesimo vigesimo primo Constitutione, cuius initium Ecclesiam a Iesu Christo. Huius etiam exemplum nostris hisce litteris inserendum esse, censuimus, quod est eiusmodi: Ecclesiam, a Iesu Christo Servatore nostro supra firmam petram fundatam, et adversus quam ipsemet Christus promisit nunquam portas inferi praevalituras, tot saepe ac tam formidolosi hostes aggressi sunt, ut nisi divina illa, et quae transire non potest promissio intercessisset, metuendum videretur ne ipsa illorum aut vi, aut artibus, aut calliditate circumventa penitus interiret. Quod vero superioribus temporibus evenit, id etiam et praecipue quidem luctuosa hac nostra aetate factum est, quae novissimum illud tempus esse videtur tanto ante ab Apostolis praenunciatum, quo[1] venient illusores secundum desideria sua ambulantes in impietatibus. Nec enim quemquam latet, quanta scelestorum hominum multitudo difficillimis hisce temporibus convenerit in unum adversus Dominum, et adversus Christum eius, qui id praecipue curant, ut deceptis per Philosophiam et inanem fallaciam[2] fidelibus, et ab Ecclesiae doctrina avulsis, ipsam Ecclesiam, irrito licet conatu, labefactent et evertant. Quod ut facilius assequerentur, corum plerique occultos coetus, clandestinasque sectas coegerunt, ex quibus futurum sperabant ut plurimos in suae coniurationis et sceleris societatem liberius pertraherent.
Iampridem Sancta haec Sedes his sectis detectis, magna liberaque voce contra eas clamavit, et consilia quae clam ab iis essent inita contra Religionem, imo et contra civilem Societatem patefecit. Iampridem omnium excitavit diligentiam, ut caverent, ne his sectis id conari liceret, quod nefarie meditabantur. Verum dolendum est his Sedis Apostolicae studiis non eum exitum respondisse, quem ipsa spectabat, et scelestos homines numquam a suscepto consilio destitisse; unde consequuta tandem ea mala sunt, quae Nosmetipsi perspeximus: Imo homines, quorum superbia ascendit semper, novas etiam secretas societates inire ansi sunt.
Commemorari hoc loco debet societas nuper orta, et longe lateque in Italia aliisque in regionibus propagata, quae licet in plures sectas divisa sit, ac pro earum varietate diversa ac distincta inter se nomina aliquando assumat, re tamen, sententiarum, et facinorum communione, et faedere quodam inito, una est, et Carbonariorum plerumque solet appellari. Simulant illi quidem singularem observantiam et mirificum quoddam studium in Catholicam Religionem, et in Iesu Christi Servatoris Nostri personam, et doctrinam, quem etiam societatis suae rectorem et magnum magistrum nefarie aliquando audent appellare. Verum sermones hi, qui super oleum molliti videntur, nihil aliud sunt quam iacula ad tutius vulnerandos minus cautos, a callidis hominibus adhibita, qui veniunt in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces.
Sane severissimum illud iusiurandum, quo veteres Priscillianistas magna ex parte imitantes pollicentur se nullo unquam tempore, nullove casu, vel patefacturos hominibus in societatem non adscriptis quidquam, quod eam societatem respiciat, vel communicaturos cum iis, qui in gradibus inferioribus versantur, aliquid, quod ad gradus pertineat superiores; clandestina illa praetera et illegittima conventicula, quae, more a pluribus Haereticis usurpato, ipsi habent, et cooptatio hominum cuiuscumque Religionis et sectae in suam societatem, etsi caetera deessent, satis persuadent nullam memoratis eorum dictis fidem haberi oportere.
Verum coniecturis et argumentis opus non est, ut ita de eorum dictis iudicetur, quemadmodum superius indicatum est. Libri ab ipsis typis editi, quibus ratio describitur, quae in Conventibus superiorum praesertim graduum adhiberi solet; eorum Catehismi, et statuta, aliaque authentica et ad fidem faciendam gravissima documenta, nec non eorum testimonia, qui cum eam societatem deseruissent, cui antea adhaeserant, eius errores et fraudes legitimis iudicibus patefecerunt, aperte declarant, Carbonarios id praecipue spectare ut magnam licentiam cuique dent, Religionem, quam colat, proprio ingenio, et ex suis opinionibus sibi fingendi, indifferentia in Religionem inducta, qua vix quidquam excogitari potest perniciosius, ut Iesu Christi passionem per nefarias quasdam suas caeremonias profanent, ac polluant, ut Ecclesiae Sacramenta (quibus nova alia a se per summum scelus inventa substituere videntur) et ipsa Religionis Catholicae mysteria contemnant, utque Sedem hanc Apostolicam evertant, in quam, quoniam in ea Apostolicae Cathedrae semper viguit Principatus,[3] singulari quodam odio afficiuntur, et pestifera quaeque, ac pernicosa moliuntur.
Nec minus, ut ex iisdem constat monumentis, scelesta sunt, quae Carbonariorum societas tradit de moribus praecepta, quamvis confidenter iactet, se a suis Sectatoribus exigere, ut charitatem ac omne virtutum genus excolant, et exerceant, ac diligentissime ab omni vitio abstineant. Itaque libidinosis voluptatibus; impudientissime ea favet, docet licere eos interficere, qui datam de secreto, quod superius memoratum est, fidem non servaverint; et licet Apostolorum Princeps Petrus praecipiat, ut Christiani[4] omni humanae creaturae propter Deum subiecti sint, sive Regi quasi praecellenti, sive Ducibus tanquam ac eo missis etc., iubeatque Paulus Apostolus,[5] ut omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit; ea tamen societas docet integrum esse, seditionibus excitatis, reges ceterosque imperantes, quos, per summam iniuriam, tyrannos passim appellare audet, sua potestate expoliare.
Haec, aliaque huius Societatis dogmata, et praecepta sunt, ex quibus ea extiterunt in Italia facinora nuper a Carbonariis commissa, quae adeo gravem honestis piisque hominibus moerorem attulerunt. Nos igitur, qui speculatores domus Israel, quae est sancta Ecclesia, constituti sumus, et qui, pro pastorali Nostro munere, cavere debemus, ne Dominicus Grex nobis divinitus creditus ullum damnum patiatur, existimamus in causa tam gravi non posse ab impuris horum hominum conatibus cohibendis abstinere. Exemplo etiam commovemur felicis recordationis Clementis XII et Benedicti XIV Praedecessorum Nostrorum, quorum alter quarto kalendas maias anni millesimi septengentisimi trigesimi octavi Constitutione In eminenti, alter decimo quinto kalendas aprilis anni millesimi septingentesimi quinquagesimi primi Constitutione Providas damnarunt et prohiberunt societates dei liberi Muratori seu Francs Maçons, aut alio quocumque nomine, pro regionum et idiomatum varietate, appellatas, quarum societatum fortasse propago, vel certe imitatio haec Carbonariorum societas existimanda est. Et quamvis iam duobus Edictis per Nostram Status Secretariatum propositis hanc societatem graviter Nos prohibuerimus, memoratos tamen praedecessores Nostros sequentes, graves poenas in hanc societatem solemniori quidem ratione decernendas putamus, praesertim cum Carbonarii passim contendant se duabus illis Clementis XII, et Benedicti XIV Constitutionibus non comprehendi, nec sententiis, et poenis in illis latis subiici.
Audita igitur selecta Congregatione Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium, et de eius consilio, ac etiam Motu proprio, et ex certa scientia ac matura deliberatione Nostris, deque Apostolicae potestatis plenitudine praedictam societatem Carbonariorum aut alio quocumque nomine appellatam, eius Coetus, Conventus, Collectiones, Aggregationes, Conventicula damnanda, et prohibenda esse statuimus et decrevimus, prout praesenti Nostra perpetuo valitura Constitutione damnamus et prohibemus.
Quocirca omnibus et singulis Christifidelibus suiuscumque status, gradus, conditionis, ordinis, dignitatis, ac praeeminentiae sive clericis tam saecularibus, quam regularibus etiam specifica, et individua mentione, et expressione dignis districte et in virtute sanctae obedientiae praesipimus, ne quis sub quovis praetextu, aut quaesito colore audeat, vel praesumat, praedictam Societatem Carbonariorum, aut alias nuncupatam inire vel propagare, confovere, ac in suis aedibus, seu domibus vel alibi receptare, atque occultare, illi, et ciucumque eius gradui adscribi, aggregari, aut interesse, vel potestaem, seu commoditatem facere, ut alicubi convocetur, eidem aliquid ministrare, seu alias consilium, auxilium, vel favorem palam, aut in occulto directe vel indirecte per se, vel per alios quoquomodo praestare, nec non alios hortari, inducere, provocare, ac suadere, ut huiusmodi Societati, aut cuicumque eiusdem gradui adscribantur, annumerentur, aut intersint, vel ipsam quomodolibet iuvent, ac foveant, sed omnino ab eadem Societate, eiusque Coetibus, Conventibus, Aggregationibus, seu Conventiculis prorsus abstinere se debeat, sub poena excomunicationis per omnes ut supra contrafacientes ipso facto absque ulla declaratione incurrenda, a qua nemo per quemquam nisi per Nos, seu Romanum Pontificem pro tempore existentem, praeterquam in articulo mortis constitutus, absolutionis beneficium valeat obtinere.
Praecipimus praetera omnibus sub eadem excommunicationis poena Nobis et Romanis Pontificibus successoribus Nostris reservata, ut teneantur denunciare Episcopis, vel ceteris ad quos spectat, eos omnes quos noverint huic Societati nomen dedisse, vel aliquo ex iis criminibus, quae commemorata sunt, se inquinasse.
Postremo, ut omne erroris periculum efficacius arceatur, damnamus, et proscribimus omnes Carbonariorum, ut aiunt, catechismos et libros, quibus a Carbonariis describuntur, quae in eorum conventibus geri solent, eorum etiam Statuta, Codices, ac Libros omnes ad eorum defensionem exaratos, sive typis editos, sive manuscriptos, et quibuscumque fidelibus sub eadem poena maioris excommunicationis eodem modo resevatae prohibemus memoratos libros, vel eorum aliquem legere, aut retinere, ac mandamus, ut illos vel locorum Ordinariis, vel aliis, ad quos eosdem reicpiendi ius pertinent, omnino tradant.
Volumus autem quod praesentium litterarum nostrarum transumptis etiam impressis, manu alicuius notarii publici subscriptis, et sigillo personae in dignitate ecclesiastica constitutae munitis, eadem fides prorsus adhibeatur, quae ipsis originalibus Literis adhiberetur, si forent exhibitae, vel ostensae:
Nulli ergo hominum liceat hanc paginam Nostrae declarationis, damnationis, mandati, prohibitionis et interdictionis infringere, aut ei ausu temerario contraire. Siquis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, ac Beatorum Petri, et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum.
Datum Romae apud Sanctam Mariam Maiorem anno Incarnationis Dominicae millesimo octingentesimo vigesimo primo idibus septembris Pontificatus nostri anno vigesimo secundo. Non multo post editam hanc a Pio VII Constitutionem ad supremam Beati Petri Cathedram nullis Nostris meritis evecti Nos fuimus; et continuo omnem Nostram operam convertimus ad detegendum, quis esset clandestinarum sectarum status, quis numerus, quae potentia. Haec inquirentes facile intelleximus crevisse illarum insolentiam praecipue ob earum multitudinem novis sectis auctam; Ex quibus ea praesertim memoranda est, quae Universitaria dicitur, quod sedem et domicilium in pluribus studiorum Universitatibus habeat, in quibus Iuvenes a nonnullis Magistris, qui eos non docere, sed pervertere sutdent, eiusdem Mysteriis, quae iniquitatis mysteria verissime appellari debent, initiantur, et ad omne scelus informantur. Inde vero existit quod tanto etiam post tempore, quo primum perduellionis faces in Europa a sectis clandestinis per consectaneos suos iflammantae, et elatae sunt, et post reportatas a potentissimis Europae Principibus praeclarissimas victorias, quibus illae comprimendae sperabantur, nondum tamen nefarii earum conatus finem habuerunt. In illis enim ipsis regionibus, in quibus pristinae tempestates conquievisse videntur, qui metus est novarum turbarum, et seditionum, quas illae sectae perpetuo moliuntur? Quae impiarum formido sicarum, quas in eorum corporibus clam defigunt, quos ad mortem designarunt? Quot, et quam gravia non raro decernere, vel inviti coguntur, qui iisdem cum potestate praesunt, ut publicam tranquillitatem tueantur? Inte etiam existunt acerbissimae calamitates, quibus Ecclesia fere ubiquae vexatur; et quas sine dolore, imo sine moerore commemorare non possumus. Impugnantur impudentissimae sanctissima eius dogmata, et praecepta; eius dignitas extenuatur; et pax illa, et felicitas, qua suo quodam iure frui deberet non perturbatur modo, sed omnino evertitur. Nec putandum est, omnia haec mala, aliaque, quae praetermissa a Nobis sunt, clandestinis his sectis perperam et per calumniam adscribi. Libri, quos de Religione et Republica scribere non dubitarunt, qui his sectis nomen dederunt, quibus dominationem spernunt, maiestatem blasphemant, Christum autem vel scandalum, vel stultitiam dictitant; imo non raro nullum esse Deum, et hominis animam una cum corpore interire docent: Codices et Statuta, quibus sua consilia, et instituta explicant, aperte declarant, cuncta, quae iam memoravimus, et quae ad legitimos Principatus labefactandos, et Ecclesiam funditus delendam spectant ab iis proficisci. Atque hoc veluti certum, exploratumque habendum est, has sectas licet nomine diversas, nefario tamen impurissimorum consiliorum vinculo esse inter se coniunctas. Quae cum ita sint, Nos muneris Nostri esse censemus iterum clandestinas has sectas condemnare, atque ita quidem ut nulla ex iis iactare possit se Apostolica sententia Nostra non comprehendi, atque hoc praetextu homines incautos et minus acutos in errorem inducat. Itaque de consilio Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium, et etiam Motu proprio, et certa scientia, ac matura deliberatione Nostris, Societates occultas omnes tam quae nunc sunt, tam quae superius commemoravimus, quocumque tandem nomine apellentur, Nos perpetuo prohibemus sub eisdem poenis, quae continentur Praedecessorum Nostrorum literis in hac Nostra Constitutione iam allatis, quas expresse confirmamus. Quocirca omnibus et singulis Christi fidelibus cuiuscumque status, gradus, conditionis, ordinis, dignitatis, ac praeminentiae sive laicis, sive clericis, tam saecularibus, quam regularibus etiam specifica, et individua mentione, et expressione dignis districte, et in virtute sanctae obedientiae praecipimus, ne quis sub quovis praetextu, aut quaestio colore audeat, vel praesumat praedictas Societates, quocumque nomine appellentur, inire vel propagare, confovere, ac in suis aedibus, seu domibus vel alibi receptare, atque occultare, illis, et cuicumque earumdem gradui adscribi, aggregari, aut interesse, vel potestatem, seu sommoditatem facere, ut alicubi convocentur, iisdem aliquid ministrare, seu alias consilium, auxilium, vel favorem palam, aut in occulto, directe, aut indirecte, per se, vel per alios quoquomodo praestare, nec non alios hortari, inducere, provocare, ac suadere ut huiusmodi Societatibus, aut cuicumque earumdem gradui adscribantur, annumerentur, aut intersint, vel ipsas quomodolibet iuvent ac foveant, sed omnino ab iisdem Societatibus, earum Coetibus, Conventibus, Aggregationibus, seu Conventiculis prorsus abstinere se debeat sub poena excomunicationis per omnes ut supra contrafacientes eo ipso absque ulla declaratione incurrenda, a qua nemo per quemquam, nisi per Nos, seu Romanum Pontificem pro tempore existentem, praeterquam in articulo mortis constitutus, absolutionis beneficium valeat obtinere. Praecipimus praetera omnibus sub eadem excomunicationis poena Nobis et Romanis Pontificibus Successoribus Nostris reservata, ut teneantur denunciare Episcopis, vel caeteris, ad quos spectat, eos omnes, quos noverint his Societatibus nomen dedisse, vel aliquo ex iis criminibus, quae modo commemorata sunt, se inquinasse. Praecipue vero iusiurandum illud impium plane, ac scelestum, quo se obstringunt, qui in has sectas cooptantur, nemini patefacturos, quae ad illas sectas pertinent, et morte mulcataturos eos omnes sodales, qui ea superioribus, sive Ecclesiasticis, sive Laicis patefaciunt, omnino damnamus et plane irritum declaramus. Quid enim? Nonne nefas est iusiurandum, quod in iustitia pronunciandum est, veluti vinculum habere, quo quis se ad iniustam caedem obliget, et ad eorum contemnendam auctoritatem, qui cum vel Ecclesiam, vel legitimam civilem societatem moderentur, ius habent ea cognoscendi, quibus illarum salus continetur? Nonne iniquissimum, et indignissimum est, Deum ipsum veluti scelerum testem et fideiussorem appellare? Rectissime Patres Concilii Lateranensis III. inquiunt can. 3. Non enim dicenda sunt iuramenta, sed potius periuria, quae contra utilitatem Ecclesiasticam, et Sanctissimorum Patrum veniunt instituta. Et intoleranda est eorum ex his hominibus impudentia, sive amentia, qui cum non modo in corde suo, sed etiam palam, et in publicis scriptis dicant non est Deus, audeat tamen iusiurandum exigere ab iis omnibus, quos suas in sectas deligunt. Haec a Nobis constituta sunt ad furiosas et scelestas has omnes sectas comprimendas et damnandas. Nunc vero vestram Ven. Fratres Catholici Patriarchae, Primates, Archiepiscopi, et Episcopi, operam non postulamus modo, sed etiam flagitamus. Attendite vobis, et Universo Gregi, in quo Vos Spiritus Sanctus posuit Episcopos regere Ecclesiam Dei. Invadent quidem lupi rapaces in Vos non parcentes Gregi. Sed nolite metuere, nec facite animam vestram pretiosiorem quam vos. Illud tenete, a Vobis maxima ex parte pendere hominum Vobis commisorum in Religione, et recte factis constantiam: Quamvis enim iis vivamus diebus, qui mali sunt, eoque tempore, quo plures non sustinent sanam doctrinam, perdurat tamen permultorum Fidelium in Pastores suos observantia, quos iure suspiciunt veluti Christi ministros et dispensatores mysteriorum eius. Utimini igitur in Ovium vestrarum commodum hac auctoritate, quam in earum animis immortali Dei beneficio retinetis. Cognoscant per Vos sectariorum dolos, et quanta diligentia eos, eorumque consuetudinem cavere debeant. Horreant, Vobis auctoribus et magistris, pravam eorum doctrinam, qui sanctissima Religionibus nostrae mysteria, et purissima Christi praecepta irrident, omnemque legitimam potestatem impugnant. Ac ut Vos verbis alloquamur Praedecessoris Nostris Clementis XIII in sua Epistola encyclica ad Patriarchas, Primates, Archiepiscopos, Episcopos universos Ecclesiae Catholicae diei 14 Septembris anni 1758. Repletu simus obsecro fortitudine Spiritus Domini, iudicio, et virtute, ne tanquam canes multi non valentes latrare, Greges Nostras in devorationem omnium bestiarum agri. Neque Nos quidquam deterreat, quominus pro Dei gloria, et salute animarum ad omnes dimicationes Nosmetipsos obiiciamus. Recogitemus eum, qui talem sustinuit a peccatoribus adversus semetipsum contradictionem. Quod si nequissimorum timeamus audaciam, actum est de Episcopatus vigore; et de Ecclesiae gubernandae sublimi ac divina potestate: nec Christiani ultra aut durare, aut esse iam possumus, si ad hoc ventum est, ut perditorum minas aut insidias pertimescamus. Summo etiam studio vestrum flagitamus praesidium charissimi in Christo Filii Nostri Catholici Principes, quo singulari et prorsus paterno amore diligimus. Revocamus propterea Vobis in memoriam verba, quibus Leo Magnus, cuius in Dignitate Successores et nominis licet indigni Haeredes sumus, ad Leonem Imperatorem scribens usus est. Debes incunctanter advertere Regiam potestatem Tibi non solum ad mundi regimen, sed maxime ad Ecclesiae praesidium esse collatam, ut ausus nefarios comprimendo, quae sunt bona statuta defendas, et veram pacem his, quae sunt turbata, restitutas. Quamquam in eo discrimine res hoc tempore versetur, ut non modo ad Catholicam Religionem defendendam, sed ad tuendam etiam vestram, et populorum vestro Imperio subiectorum incolumitatem, sectae illae a Vobis coercendae sint. Religionis enim causa, hoc praesertim tempore, cum societatis salute ita coniunta est, ut nullo quidem modo altera ab altera dividi possit. Nam, qui sectas illas sequuntur, non minus Religionis, quam vestrae potestatis sunt hostes. Utramque aggrediuntur, utramque penitus labefactare moliuntur. Neque certe paterentur, si possent, aut Religionem, aut Regiam ullam potestatem superesse. Ac tanta est hominum callidissimorum astutia, ut cum maxime videntur vestrae potestatis amlificationi studere, tum eius eversionem praecipue spectent. Docent illi quidem permulta ut suadeant Nostram, et Episcoporum potestatem ab iis, qui rerum potiuntur imminuendam, et debilitandam edde, et ad eos plura transferenda iura, tum ex iis, quae propria sunt Apostolicae huius Cathedrae, et Ecclesiae principalis, tum ex iis, quae ad Episcopos pertinent, qui in Nostrae sollicitudinis partem sunt vocati. Verum haec illi non modo ex teterrimo quo infalmmantur in Religionem odio, sed eo etiam consilio docent, quod sperent fore, ut gentes, quae Vestro Imperio subiiciuntur, si forte perspiciant everti terminos, quos de rebus sacris Christus, et Ecclesia ab eo instituta constituerunt, facile hoc exemplo adducantur ad politici etiam Regiminis formam immutandam et destruendam. Vos etiam omnes, o Dilecti Filii, qui Catholicam Religionem profitemini, peculiari oratione et hortationibus Nostris respicimus. Homines, qui ponunt lucem tenebras, et tenebras lucem omnino evitate. Quae enim veri nominis utilitas exoriri Vobis poterit ex coniunctione cum hominibus, qui nullam Dei, nullam sublimiorum quarumque potestatum rationem habendam putant, qui per insidias et clancularios Conventus bellum illis afferre conantur, quique etsi in foro, et ubique clament se publici Ecclesiae, et Societatis boni amantissimos esse, tamen universis susi gestis iam declararunt omnia perturbare, omnia evertere velle. Sunt ii quidem iis hominibus similes, quibus nec hospitium dandum, nec dicendum Ave iubet Ioannes in secunda sua Epistola Cap. 10, et quos primogenitos Diaboli appellare Maiores Nostri non dubitarunt. Cavete igitur ab eorum blanditus, et mellitis sermonibus, quibus Vobis suadebunt, ut nomen illis sectis detis, quibus ipsi adscripti sunt. Pro certo habete neminem earum participem sectarum esse posse, quin gravissimi flagitii reus sit, eorumque verba ab auribus vestris reppellite, qui, ut vestrae in gradus suarum sectarum inferiores cooptationi assentiamini, vehementer affirmant, nihil in gradibus illis admitti, quod rationi, nihil quod Religioni adversetur, imo nihil vel praedicari, vel perfici, quod non sanctum, quod non rectum, quod non incontaminatum sit. Etenim iusiurandum illud nefarium, quod iam memoratum est, quodque in illa etiam inferiori cooptat one iurari debet, satis per se est, ut intelligatis nefas etiam esse levioribus illis gradibus adscribi, atque in iis versari. Deinde quamvis quae graviora, et scelestiora sunt, iis mandari non soleant, qui superiores gradus assequuti non sunt, perspicue tamen patet perniciosissimarum harum Societatum vim, et audaciam ex omnium qui iis nomen dederunt, consensione et multitudine coalescere. Itaque ii etiam, qui inferiores illos gradus non sunt praetergressi, scelerum illorum participes haberi debent. Et in eos cadit illud Apostoli ad Rom. Cap. I qui talia agunt, digni sunt morte, et non solum qui ea faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus. Postremo eos, qui cum iam essent illuminati, et qustavissent donum coeleste, et participes facti essent Spiritus Sancti, deinde tamen miserrime prolapsi sunt, et sectas illas sequuntur, sive in inferioribus, sive in superioribus, earum gradibus versentur, peramanter ad Nos vocamus. Eius enim vice fungentes, qui professus est non venisse se vocare iustos, sed peccatores, et se Pastori aequiparavit, qui relicto reliquo grege, sollicite ovem quaerit, quam perdidit, eos hortamur, et obsecramus, ut ad Christum revertantur. Quamvis enim maximo se polluerint crimine, non debent tamen de Dei et Iesu Christi, filli eius, misericoridia, et clementia desperare. Recipiant igitur sese tandem aliquando, et iterum ad Iesum Christum pro iis etiam passum confugiant, qui eorum resipiscentiam non modo non despiciet, sed imo ad instar amantissimi Patris, qui Filios prodigos iamdudum expectat, libentissimo accipiet. Nos vero, ut quantum in Nobis est, eos excitemus, et faciliorem iis sternamus viam ad poenitentiam, suspendimus ad integrum Anni spatium post publicatas Nostras has Apostolicas Litteras in Regione, in qua morantur, tum obligationem denunciandi suos in sectis illis Socios, tum etiam reservationem Censurarum, in quas sectis illis nomen dantes inciderunt, eosque, etiam non denunciatis complicibus, absolvi ab iis censuris posse declaramus a quocumque Confessario, modo sit ex eorum numero, qui a locorum in quibus degunt Ordinariis approbati sunt. Quam etiam facilitatem in eos, qui forte in Urbe morentur, adhibendam constituimus. Quod si quispiam ex iis, quos nunc alloquimur, ita pertinax sit (quod Deus Misericordiarum Pater avertat), ut committat, illud temporis spatium, quod designavimus, labi, quin sectas illas deserat, et vere resipiscat, eo elapso, continuo et obligatio denunciandi complices, et censurarum reservatio in eum reviviscet, nec absolutionem deinceps impetrare poterit, nisi denunciatis antea complicibus, vel saltem iuramento emisso de iis quamprimum denunciandis, nec ab alio poterit iis censuris solvi, quam a Nobis, vel a Nostris Successoribus, aut ab iis, qui a Sede Apostolica, ab iisdem absolvendi impetraverint facultatem. Volumus autem, quod praesentium Nostrarum literarum transumptis, etiam impressis, manu alicuius Notarii publici subscriptis, et sigillo personae in dignitate Ecclesiastica constitutae munitis, eadem fides prorsus adhibeatur, quae ipsis originalibus literis adhiberetur, si forent exhibitae, vel ostensae. Nulli ergo hominum liceat hanc paginam Nostrae declarationis, damnationis, confirmationis, innovationis, mandati, requisitionis, decreti, et voluntatis infringere, vel ei ausu temerario coniraire. Siquis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, ac Beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Romae, apud Sanctum Petrum, Anno Incarnationis Dominicae Millesimo Octingentesimo Vigesimo quinto Tertio, Idus Martii, Pontificatus Nostri Anno Tertio.
[1]. In Epist. B. Iudae Ap. V. 18.
[2]. Coloss. Cap. 2. V. 8.
[3]. S. Aug Epist. 43.
[4]. Ep. 1. Cap. 2. Ver. 13.
[5]. Rom. Cap. 3. V. 14.
|